- NASONACUM
- NASONACUMmomoratum in L. Impp. Valentiniani, Valentis et Gratiani Augg. l. 6. Cod. Theodos. tit. 4. Ad Bapponem Proeseotum Urbi data XI. Kal. Septemb. Nasonaci, Modestô et Arinthoeô Coss. Item tit. 7. ad Amptelium P. V. data III. Nonas Iul. Nasonaci, supradictis coss. similiter in titulis 9. 11. et 14. Item in tit. 21. nec non in tit. 7. l. 8. Valesio videtur esse Schoneck, vel Schonnech: quod est municipium, aut certe castellum, inter Prumiamet Bedam vicos insignes positum, ad fluv. Nemesam, Nyms, quem cum Pronea vel Prumia Sura in Mosellam desert. Alii malunt Nasonacum exponere Nassoin vel Nassogne, quem locum Latine Nassoniam applellant. Est autem Nassonia, vel Nassonium, vicus illustris Belgii, in Arduenna ac in dioecesi Leondicensi, sub ditione Abbatis Anclaini, sive Monasterii S. Hucberti, a quo 20000. passib. abest; Mononis Scoti ibi a sicariis confossi sepulcrô ac patrociniô inter suos insignis: cuius vici appellatio cum Latina, tum veulgaris, ad Nasonacum proxime accedit. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.